- CASTIMENSIS
- CASTIMENSISVenus cognominata est, sub quo nomine et Thessalis culta, apud quos fanum habuit, et aliud in Sidâ Pamphyliae, et in Aspendo Argivorum, et Argis in festo quod Hysteria dicitur: in quibus praeter instituta moresque aliorum, sues mactare licet, cum in ceteris nullô modô fas sit. Alex. ab Alex. l. 3. c. 12. Ex Strabone, l. 9. alii Castniensis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.